- SYNEDRIUM
- SYNEDRIUMnomen domus Iudicii, apud Hebraeos. Ordinariae enim Praefecturae Iuridicae, quibus suberant Iudaei tum Originarii, tum Proselyti Iustitiae, Domus judiciorum, dictae sunt, quarum eminentiores nomine plur. Sanhedrim: singulare etiam Sanhedrin et per apocopen Sanhedri denotari: sicut obscuriores domus iudiciorum Trium viratus, nuncupari consuevêre. Sed vero tam hae, quam illae, aliaeque pariter eiusmodi non ita vulgo eis dictae, τῆς Sanhedri nomen aeque merebantur. Domus enim iudicii quaelibet, cuius Collegae essent plures, iique, ut in Iudiciis fit, considentes revera pariter erat Sanhedrin, i. e. Consessus sic dictus, a Graeco Συνέδριον, in Rabbinismum adeoque Hebraismum, cum plurimis istiusmodi aliis, antiquitus recepto. Usitatismum autem fuisse Graecis vocabulum συνέδριον, atque eadem in notione, elicitur e Scaevola, l. ult. D. tit. de decr. ab Ord. fac. ubi obiter e Municipali aliqua lege id, ut nomen admodum receptum, memoratur: Et Συνέδριον εν Σμύρνᾳ γερόντων habetur in marmore veteri, apud Seldenum. Hae eminentiores itaque Praefecturae, Synedriorum nomine venientes, fuêre Sanhedri Haggedola, i. e. Synedrium Magnum seu Beth din Haggadol, i. e. Domus Iudicii Magna, illa unica et illustrissima; ac complura Synedria Minora, et Sanedrioth Haketanna, quod nomen sortiebantur, respectu Synedrii illius Magni, per excelleutiam sic appellati. Cuius origo et institutio aperte cernituri in historia sacra, ubi Moses gubernationis in rebus diffici lioribus summae onus, tum ob pervicaciam Populi, tum ob iuris iam nuper inducti quaestiones multiplices, sibi grave nimis sentiens, sublevari a Deo petiit; qui mox annuens, Congrega mihi, respondit, septuaginta Viros de Presbyteris seu Senioribus Israel, quos tu nôsti esse Semores seu Presbyteros populi et Praefectos seu Magistros (Graecis heic ut et alibi Γραμματεῖς) eorum et duces eos ad Tabernaculum testimonii faciesque ibi stare tecum, ut descendam et loquar tibi et (separabo) accipiam de Spiritu, qui super te est, et ponam super eos, et sustentent tecum onus populi, nec tu solus ferre cogaris, Numeror. c. 11. v. 14. Ubi, quod dicitur, tecum, docemur, illorum fuisse LXX. praeter Mosen: unde post eius obitum in eius locum semper elegêre Israelitae quendam, velut Synedrii caput, quem LXX. illis Iudicibus non adnumeratum vocavêre, Nasi, i. e. Principem seu Caput, Reliqui septuaginta e qualibet Tribu seni, e tribu vero Levi quaterni fuerunt, ut discimus ex Franc Iunio, Analyt. Exposit. Num. c. 11. Alii, inter quos Salomon Iarchi, eoshôc modô eligi consuevisse, contendunt: Seni, e quaque Tribu, scribebant nomen suum quisque, in schedula suâ: a quibus septuaginta habebant inscriptam vocem Zaken, i. e. Senex seu Presbyter; reliquae duae, Chelek i. e. Pars. Quibus omnibus in eandem coniectis urnam, qui schedulam Zaken extrahebant, inter Iudices allegabantur, reliquis duobus reiectis, Numeror. c. 11. v. 26. Qui vero inter septuginta hos aetate anteibat, vocabatur Ab beth din, i. e. Pater domus Iudicum. Sedebant autem in Iudicio ita, ut toto consessu semicirculum referente Nasi in medio, editiotem sedem occupans, Iudices circum se undique haberet, adque dextram eius proxime Pater Synedrii esset. Locus Synedrii Hierosolyma erat et quidem sola, in qua extra Atrium Templi, cetta quaedam domus, quam Hebraei appellare solebant Liskath hagazith, Graeci λιθόςτρωτον, ei erat destinata, cuius mentionem facit Ioh. c. 19. v. 13. Et quidem in eo continuavit Synedrium M. sub Templis primo et secundo; hôc vero a Romanis excisô, migravit illud primo Iabnen seu Iamniam. Licet enim sub Romanis permissum esset Iudaeis Hierosolymae Synedrium M. eique in loco consueto seu Liskath hagazith, iudicia etiam capitalia exercere fuisset concessium; Tamen sub annum ante Templi excidium quadragesimum, ob Sicariorum frequentiam, qui saepius Praesidis favore aliterve tuti, etiam Synedrii iudiciô subinde eripiebantur, visum est, e loco iudiciis huiusmodi adeo proprio, ut alibi rite exerceri ab iis nequirent, migrare locum in alium, ibique sedes ponere ob causas supra dictas, voce Lithostrotus.In Tabernas igitur primo migrârunt, seu locum illum Hanoth seu Chanoth appellatum; dein in alias Urbis aedes, prout Principi placuit, aut commodius visum est. Donec Templô, ut dictum, excisô, et Hierosolymis dirutis, extra Urbem facta migratio est, Principe Iochanan Ben-Zacai, in Iabniam urbem: inde in Usham Principe Rabban Gamaliele I. et demum in Urbescoeteras, temporibus Principum qui usque ad eiusdem finem, iuxta corum seriem, in Catena Cabal. exhibentur. Auctoritas Synedrii huius omnino magna fuit, unde ad illud a minoribus Synedriis provocare licebat, ab illo vero ulterius non concedebatur appellatio. Praeterea, cum Tribus integra, cum Sacerdos summus, cum Pseudoprophetae iudicandi erant, non alio res spectabat: neque a minoribus Consessibus aliae gravioris momenti causae decidebantur. Unde Hierosolymam SERVATOR noster alloquens, Hierusalem, Hierusalem, inquit, quae trucidas Prophetas, Lucae c. 13. v. 34. Etiam Interregni tempore, cum neque Iudex neque REx esset in Israêle, ut aliquoties dicitur in libro Iudicum, vigebat illibata Synedrii auctoritas. Quod vero illi ipsum Regem subiectum fuisse, Pseudo-Philonem sequutus asserit Baronius, merito a Casaubono refellitur. Hactenus de Synedrio M. quod Συνέδριον quoque vocavit Christus, Matthaei c. 5. v. 22. Ο῝ς δ᾿ἂν ἔιπῃ τῷ ἀδελφῷ ἁυτοῦ ῥακὰ, ἔνοχος ἔςται τῷ Συνεδρίῳ. Synedria minora κρίϚεως nomine ibidem videntur indigitata, Πᾶς ὁ ὀργιζόμενος τῷ ἀδελφῷ ἀυτοῦ ἐνοχος ἔςται τῇ κρίσει; atque iterum subdividebantur, in Synedria Vigintitrium viralia, et Synedria Trium viralia. Quorum illa partim Hierosolymis, partim alibi in urbibus, ubicumque familiae essent 60. constituebantur et quidem Hierosolymis bina erant alterum ad introitum montis Temph: Diiudicabantque quidem causas capitales, sed auctoritate limitatâ et Synedrio M. obnoxiâ. Ista erigebantur in urbibus minoris notae, ubi ad 60 familias vel 120. personas incolarum numerus non assurgebat. et causas leviores pecuniarias, aliasque istiusmodi solum decidebant etc. Vide Thom. Godwyn. de Ritibus Hebr. l. 5. c. 4. Mosen Korsensem, fol 185. et 186. col. 2. Cunaeum, de Republ. Hebr. Alios, inprimis vero Iohannem Seldenum, qui Synedria et Praefecturas Iuridicas Veter. Hebraeorum tribus toms integris prosequutus est, ut et supra aliquid, vode Iudicia, it. Pater Synedrii etc. Aliam vocis notionem infra habes in Toparchia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.